CAPUT XLV.

Jam porro aliam Fausti tergiversationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae  luce repercuteretur, callidissimam se invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. Quis enim dementissimus diceret, enervis esse fidei, de Christo sine teste non credere? Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent: an illam vocem de coelo audierunt, Hic est Filius meus (Matth. III, 17, XVII, 5)? Ei quippe voci potius Faustus nos jubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam ejusdem vocis notitia sine homine teste pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, ut Apostolus dicat, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent  quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi eorum pedes qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Rom. X, 14, 15)! Videtis certe quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae, propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quae Apostoli annuntiabant, demonstrabantur haec a Prophetis ante fuisse praedicta: quia etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant) qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nascerentur , Prophetas sibi constituere a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebraeis Prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal