- Tabla de Contenidos
CAPUT XLIV.
Quis non eumdem Salvatorem agnoscat apud Danielem, cum antiquo dierum offertur filius hominis, et accipit regnum sine fine, ut serviant ei omnes gentes (Dan. VII, 13, 14)? Jam vero si locum illum quem commemoravit Dominus ex ejusdem Danielis prophetia, Cum videritis abominationem vastationis quae dicta est a Daniele , stantem in loco sancto; qui legit, intelligat (Id. IX, 27; Matth. XXIV, 15), si supputatis etiam temporibus hebdomadum, ille numerus pertractetur; non solum Christus, sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit venire passurum. Quanquam, et sine computatione temporum, manifestis rerum effectibus Judaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum jam venerit, passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur autem rebus ipsis apertissimis, non solum de fide omnium gentium, quas ei servituras eadem, cui cedere coguntur, Scriptura praedixit, quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos feriat; verum etiam de iis quae in ipsa Judaeorum gente jam facta sunt, quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia, et sacerdos, et unctio pristina: quae omnia Daniel tunc praenuntiavit futura, quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit (Dan. IX, 24-27). Cum igitur illa omnia jam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus Sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt. Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu ejus disceptarent, nisi bene nossent eum in suis Libris prophetatum? Cur a Joanne quaerunt, utrum ipse sit Christus (Joan. I, 19)? Cur ipsi Domino dicunt, Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Id. X, 24)? Cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaeli, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus (Id. I, 41), nisi quia hoc nomen in illa gente per illas Litteras et sciebatur, et exspectabatur? Nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit, quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille venisset qui in eis praenuntiabatur (I Reg. X, 1, 2, et Exod. XXIX). Sic enim Judaei noverant illos christos suos, ut tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur: sed excaecati occulta justitia Dei, dum solam ejus virtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc illa verba in libro Sapientiae de illis praedicta cognoscimus: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius: si vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Sap. II, 18-21). Quod etiam de istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum, in tanta manifestatione completarum, adhuc dicunt Scripturis illis Christum non esse prophetatum. Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre, adjuvante illo qui tantam copiam praebuit adversus calumnias erroris humani, ut ea quae jam commemoravimus, non repetamus.