- Tabla de Contenidos
CAPUT XLIII.
Quid ad haec respondetis, insani? Nempe ista manifesta sunt; nempe omnes, non dico calumnias contradictionis, sed etiam nebulas dubitationis expellunt. Talia quaerite primo in illis Libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est; nec multa, quia longum est; nec pauca veliem, ne sola existimentur ab eis qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura evidentiora repererit, quod ista potissimum posuerim quae mihi occurrere in praesentia potuerunt: invenietis enim multa quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in verbis Jacob. Quis enim jam quaerat expositorem dum legit, Velut ovis ad victimam ductus est; et omnia quae illic multipliciter et evidenter dicuntur, Quia livore ejus sanati sumus, Quia peccata nostra ipse portavit (Isai. LIII, 7, 5)? Quis non quasi Evangelium cantari arbitretur, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Quis nisi nimium caecus jam impleri non cernat, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28)? Quid illud in Evangelio, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et, Nunc anima mea turbata est (Joan. XII, 27)? Nonne prius in Psalmo sonuit, Dormivi conturbatus? Et unde factum est ut dormiret? quorum vocibus acclamatum est, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21, 22); nonne et in Psalmo secutus praenuntiat, Filii hominum, dentes eorum arma, et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? Quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo, et super coelos ascensuro, et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? Vide utrum hoc Psalmus ante tacuerit: sequitur enim, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 5, 6). Quis unquam de Christo dictum dubitavit, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8)? Quis alium intelligere permissus est, ubi Jeremias dicit, nimirum de Sapientia, Tradidit illam Jacob puero suo, et Israel electo suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 37, 38)?