CAPUT XLII.

Vellem scire, imo melius nescierim, qua caecitate animi legerit Faustus, ubi vocavit Jacob filios suos, et dixit: Congregamini ut annuntiem vobis quae occursura sunt vobis in novissimis diebus: congregamini et audite, filii Jacob; audite, Israel, patrem vestrum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus ergo quid dicat filio suo Judae, de cujus tribu Christus venit ex semine David secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur (Rom. I, 3). Juda, inquit, te laudent  fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda,  de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum asinae: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum: fulgentes oculi ejus a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 1, 2, 8-12). Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant fratres ejus Apostoli, et omnes cohaeredes ejus, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius: si non sunt manus ejus super dorsa inimicorum ejus; si non deprimuntur atque curvantur ad terram, crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur: si non eum adoraverunt filii Jacob in reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est; propter hoc additum, De germinatione filius meus. Causa quippe reddita est quare catulus, in cujus laude alibi scriptum est, Catulus leonis fortior jumentis (Prov. XXX, 30); hoc est, etiam parvulus fortior majoribus: si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum: si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est victus, sed vicit; et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde et natus: si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Eo enim quod dictum est, Quis suscitabit eum? satis expressa est tanquam ignoti significatio. Si defuit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec venirent opportuno tempore, quae promissa tanquam reposita fuerant. Sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Judaeorum, quo tempore natus Christus est (Matth. II, 3, 7). Ita non defuit rex de semine Juda, donec venirent quae reposita erant illi. Sed quia non solis Judaeis fidelibus profuit quod promissum est, vide quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium. Ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est, populum suum, in cilicio praedicans et clamans, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Populum autem Gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Jerusalem (Id. XXI, 2-10), id est, in visionem pacis, docens mansuetos vias suas. Si non lavit in vino stolam suam: ipsa est enim gloriosa Ecclesia, quam sibi exhibet, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27): cui dicitur etiam per Isaiam, Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. 1, 18). Unde, nisi de dimissis peccatis? In quo ergo vino, nisi illo de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28)? Ipse est enim botrus ille qui pependit in ligno (Num. XIII, 24). Propterea et hic vide quid adjungat, Et in sanguine uvae amictum suum. Jam vero fulgere oculos ejus a vino, illa in corpore ejus membra cognoscunt, quibus donatum est  sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus, dicente Paulo, Sive enim mente excessimus, Deo. Hi sunt fulgentes oculi a vino. Sed tamen quia sequitur, Sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V, 13); nec parvuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi (Hebr. V, 12), quia et hic sequitur, Et dentes ejus candidiores lacte.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal