- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebraeorum aliquos annuntiasse Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet haec reprehensio, qui ex Judaismo forte ad Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum, postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat (Ephes. II, 11), sub alia nati lege , et praefatoribus aliis quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad Christianismum conversi: non ante effecti Judaei, ut merito Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum, sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia Liberatoris nostri Christi Jesu. Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti, praedicator adveniens, Christum vellet ex Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per Prophetas accipiendum putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris, Per Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet, Christus prophetas, et Prophetae Christum? Sed Paganus utriusque eorum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam suae fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus, Crede Christo, quia Deus est. Ille vero, Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos respondentes dicamus, Ex prophetis. Rursum illo quaerente, Quibus Prophetis? nos respondeamus, Hebraeis. Atque ille subridens dicat, Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus, Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat, Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis ? nonne haerebimus, et ille risis nobis tanquam imprudentibus, remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiae Christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex Gentibus quam ex Judaeis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei, aliorumque in Gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem juvare poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Hebraeorum vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.