CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Prosit hoc nobis loco ad brevitatem respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim jam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum Filium Dei Hebraeos non praenuntiasse Prophetas: in qua sola gente nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote sacratissimum fuit (Exod. XXIX; I Reg. X, 1, et Exod. XIX); nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis figurabatur (Dan. IX, 24). Respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae: cum Faustus reprehendat Romanos, et Graecos, vel alias Gentes, si Hebraeis Prophetis tanquam alienigenis de Christo crediderint; dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybillae et Orphei, vel si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum: nec attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum Hebraei Prophetae in omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal