CAPUT III.

Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est: et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; accipiendo scilicet Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat, per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3). Unde propheta Isaias dixit, Erit radix Jesse, qui exsurget regnare in gentibus: in eum gentes sperabunt (Isai. XI, 10); et, Ecce Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14), quod interpretatur, Nobiscum Deus (Matth. 1, 23): nec  putent isti, hominem tantummodo Christum ab Hebraeis Prophetis praenuntiatum; hoc enim videtur tetigisse Faustus, cum ait Christum quidem nostrum Filium Dei; quasi Hebraei Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus Deum Christum virginis Filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et Judaei carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex prophetia ejusdem David, quaerens ab eis quid eis videretur de Christo, cujus eum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent, David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non respicerent  ad Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus, Et quomodo, inquit, ipse David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Matth. XXII, 42-44)? Ecce, inquam, nos ostendimus ex Hebraea prophetia Christum Deum: vos ostendite aliquam prophetiam vestram, unde nomen Christi didiceritis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal