CAPUT IV.

Manichaeus enim vester non fuit propheta venturi Christi: apostolum quippe ejus se dicit, impudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. Omnes tamen ejus epistolae ita exordiuntur Manichaeus apostolus Jesu Christi. Huic vos de Christo quare credidistis? Quemnam testem vobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Judaeorum in sacerdotibus et regibus institutum, ut non solum ille aut ille homo, sed universa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni, cur iste invasit, cur usurpavit, qui Prophetis Hebraeis vos vetat credere, ut vos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? Postremo, ne diceretur ei, Mentiris, protulerit vobis aliquos et prophetas, secundum assertionem suam Christum praenuntiantes: quid facietis ei, qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere voluerit? An Apostolos nostros pro se testes vocabit? Non, opinor, homines producet, sed Libros aperiet: quos non pro se, sed contra se apertos reperiet. Ibi enim Christum natum ex Maria virgine, ibi Filium Dei factum ex semine David secundum carnem legimus et docemus (Id. I, 22-25; Luc. II, 7, et Rom. I, 3). Quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem oppugnabit: si autem alios, quos dicat Apostolorum nostrorum, codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per Ecclesias Christi ab ipsis Apostolis constitutas non accepit, ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret? Quomodo ille, cui non credo, profert mihi Scripturas quibus de illo credam; et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal