CAPUT V.

Si autem famae de Christo credidistis; hoc enim et Faustus magnis angustiis coarctatus, transeunter attigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est: ergo si de Christo famae credidistis, videte utrum fama idonea testis sit, diligenter considerate quo vos praecipitetis. Mala enim multa de vobis fama disseminat, cui credi non vultis. Quae igitur ratio est, hanc de Christo velle veracem, quam de vobis vultis esse mendacem? Quid quod etiam famae Christi contradicitis? Ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine David secundum Scripturas Hebraeas disseminato, implet, quod ibi scriptum est, promissum  Abrahae, et Isaac, et Jacob, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 22, 18, XXVI, 4, et XXVIII, 14). Quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum, conciliorumque roborata, vobis adversa est: vestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur, et ab iis qui Deum et Christum mendacem colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tanquam imitatores Dei et Christi sui mendaces habeantur. Fama vero etiam ipsa consulta, et vos pessimos jactat, et Christum ex semine David contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de coelo non audistis (Matth. III, 17, et XVII, 5), opera Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis: codices in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, velut accipitis; ne tamen contra vos legantur, infalsatos dicitis. Profertis inde Christum dicentem, Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38); et, Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Id. VIII, 18): et non vultis contra vos inde proferri, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me; et, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit; et, Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant eos (Id. V, 39, 46); et, Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei (Luc. XVI, 29, 31)! Unde huc existis? unde confiditis? Scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis, etiam ipsa in vobis caveremus, praestruente nos Domino et dicente, Exsurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae, et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Matth. XXIV, 24, 25). Usque adeo nihil credi voluit adversus confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec impleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiavit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal