CAPUT VI.

Restat ut rationem vos exhibere dicatis, tam certam et invictam, ut per seipsam declarata veritate, nullam testis auctoritatem, nullam miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis? quam rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile ludibrium, et muliebre jocamentum , et aniculare deliramentum, continens initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum. Cum enim vobis ex ejus initio dictum fuerit, Immortali, invisibili, incorruptibili Deo, quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset ? et de medio ejus, Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis  Deus, cujus membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis ut purgetis? et de fine ejus, Quid fecit anima misera, ut  in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo vitio, sed alieno maculata, Deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus vobis, et quid respondeatis non invenientibus, conspuuntur  tam multi et tam grandes  et tam pretiosi codices vestri; et multum dolentur  labores antiquariorum, et saccelli miserorum, et panis deceptorum. Si ergo nec Scripturarum auctoritatis antiquitas, nec miraculorum potestas, nec morum sanitas, nec rationis veritas, vos asserit; abite confusi, et redite confessi, ipsum esse Christum omnium in se credentium Salvatorem: cujus nomen et cujus Ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt; non per quemlibet de cavernosis latebris procedentem, sed quadam gente, et quodam regno ad hoc propagato et instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per Prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per Apostolos praedicata praesentarentur ?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal