- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Proinde constituite vobis aliquem catechizandum gentilem, in quo Faustus defecisse nos risit: ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. Si enim dixerimus homini gentili, crede Christo, quia Deus est; et responderit, Unde credo? prolataque auctoritate Prophetarum, eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus; ostendimus fidem Prophetarum ex iis quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret, quantas a regibus hujus saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio: aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris memoriaeque mandatas, ei facile probaretur: quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente, Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversum Christum ejus: quod non de ipso David fuisse dictum, in eodem ipso psalmo facile apparet. Ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit, Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 1, 2, 7, 8): quod genti Judaeorum in qua regnavit David, non esse concessum; Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante, nemo dubitat esse completum. Credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. Videret etiam ipsos reges terrae Christi imperio jam salubriter subjugatos, omnesque gentes eidem servientes: et legeretur ei de Psalmo tanto ante praedictum, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11): totumque psalmum ipsum, qui figurate tanquam in Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem pacificum; hoc enim Salomonis nomen interpretatur: in quo cognosceret completa omnia quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israel. Illum itidem psalmum, ubi Deus unctus a Deo dicitur, et utique Christus ipsa unctione declaratur; idemque Christus Deus apertissime ostenditur, cum Deus unctus insinuatur (Psal. XLIV, 8): si considerare vellet quae ibi de Christo, quae de ipsa Ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum impleta conspiceret; videret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum, idque ipsum a Prophetis praedictum esse disceret: audiret Jeremiam dicentem, Sic dicetis illis: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant a terra, et de sub coelo (Jerem. X, 11). Item alio loco cum eumdem prophetam dicentem audiret, Domine, fortitudo mea, et adjutorium meum, et refugium meum in die malorum: ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! si faciet homo deos et ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis, et virtutem meam, et scient quoniam ego Dominus (Id. XVI, 19-21), Haec audiens de Scriptura prophetica, et cernens in universa terra, quid dicam quemadmodum moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam, et his temporibus impletam, corda fidelium sic firmari cognoscimus?