CAPUT VIII.

Jam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim sequitur et dicit: Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus: et erit sicut tamarix  quae in deserto est; non videbit cum venient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa quae non inhabitabitur: et, Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit Dominus spes ejus: eritque tanquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit, et non deficiet faciendo fructum. Hic certe cum maledictum diceret eum qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret; et benedictum qui in Domino confideret, eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret; turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in hominem poneret, Deum Christum annuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic enim quidam Deum credendo Christum, et hominem negando erraverunt: et rursus quidam hominem putando, et Deum negando, aut contempserunt, aut in homine  spem suam ponentes, in illud maledictum inciderunt. Hic ergo iste gentilis si turbaretur, diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse: quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo Deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum (I Tim. II, 5); istum autem Deum tantum dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem: ibidem ejusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis, Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII, 5-9)? Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide sanarentur, et eum agnoscerent Deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine Deo. Et tamen, grave cor per omnia, et homo est: formam servi accipiens. Et quis agnoscit eum? qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Et homo est: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et quis agnoscet eum? quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1). Et vere grave cor per omnia: nam et in discipulis ejus ipsum grave cor fuit, cum eis dicebat, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quid est enim, Tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur, Et homo est? Quid est autem illud, Et non cognovistis me? nisi quod hic dicitur, Et quis agnoscet eum? Quem, nisi eum qui dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9)? Ut spes nostra non sit in homine, propter illud per prophetam editum maledictum : sed sit in homine Deo, id est, in Filio Dei Salvatore Jesu Christo, Mediatore Dei et hominum; et quo Pater major est propter formam servi, et qui Patri aequalis est propter formam Dei.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal