CAPUT XIV.

Cur non ergo haec, aut duo bona  dicitis aut duo mala, vel magis et duo bona et duo mala; duo bona apud se, duo mala in alterutrum? Postea si opus fuerit, quaeremus quid horum sit melius aut pejus: interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur: Regnabat Deus in terra sua, regnabat et Hyle in sua. Sanitas regnantium et ibi et hic: copia fructuum et ibi et hic: fecunditas prolis utrobique: suavitas propriarum voluptatum apud utrosque. Sed illa gens, inquiunt, excepto eo quod vicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. Interim bona ejus multa jam dixi, si et vos mala ejus potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum: quaenam ergo hujus mala dicitis fuisse? Vastabant se, inquit, invicem laedebant, occidebant, absumebant. Si ad hoc solum ibi vacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur? Erat ibi ergo et quies et pax. Verumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia: duo tamen bona ista multo accommodatius dixerim, quam unum bonum et alterum malum; ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimetipsis nocebant, nec invicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamvis invicem adversarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem, naturamque tuebatur. Verumtamen deo vestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo intervallo comparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta servierunt, quem concionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. Ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus obeditur. Huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est, bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium caeterorum genera subdita erant, et ad nutum ejus convertebantur, faciendo quod jussisset, credendo quod suasisset. Haec dicentes, usque adeo putatis surda hominum corda, ut exspectent a vobis deum alterum nominari, quem vident plane aperteque describi. Si enim principis hujus vires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas; si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. In his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo jam mali natura dicenda est, nisi ab eis qui nesciunt quid loquantur? Porro, si propterea mali naturam putatis, quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum; nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem, quam patiebatur deus vester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare, et in ejus fauces sic opprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset  tota purgari? Ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur quod solum dicitis malum. Aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum, et propria stultitia patiebatur illam necessitatem; aut si poterat corrumpi ejus substantia, non colitis Deum incorruptibilem, qualem Apostolus praedicat  (I Tim. I, 17). Quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen a qua  corrumpi poterat, non vobis in deo vestro videtur malum?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal