CAPUT XIII.

Dulces autem ac suaves si non haberent cibos suos, nunquam eos appeterent, nunquam eis corpora vegetarent. Ita enim se res habet, ut pro cujusque corporis congruentia vel delectet esca vel offendat. Si delectat, dulcis aut suavis dicitur; si autem offendit, amara, sive aspera, sive aliqua insuavitate respuenda. Nonne ipsi nos homines ita sumus, ut plerumque alter appetat alimentum, quod alter exhorreat; sive pro temperatione naturae, sive pro usu consuetudinis, sive pro affectione valetudinis? Quanto magis longe diversi generis corpora bestiarum possunt illud habere jucundum, quod nobis amarum est? An aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? Nam sicut nonnulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suavis oleaster. Sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid valeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur; quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritualia. Itaque in gente tenebrarum, cum animal alicujus elementi eo vescebatur cibo, qui nascebatur in ejus elemento, procul dubio suavitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio vel amaritudo vel asperitas vel insuavitas vel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena vi compagem corporis concordiamque disrumpat, ac sic interimat, aut vires auferat, etiam venenum vocatur, non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui quotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, exstinguitur; et nos, si helleborum, quo pecora pleraque vescuntur; cujus tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. Quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique venenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tanquam Deus sit antidotum, et Hyle venenum: cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta sive adhibita, vel prosit, vel noceat. Itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse venenum genti tenebrarum, cujus corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet: sed quia et lux ipsa capta, oppressa, corrupta est, invicem sibi venenum fuerunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal