- Tabla de Contenidos
CAPUT XV.
Illud etiam quis non videat, quod aut praescientia ibi non erat; ubi vestrum est jam cogitare, utrum nullum vitium Dei sit carere praescientia, et quid immineat omnino nescire: aut si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat, sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. An non timebat, ne jam jamque adveniret tempus, quo membra ejus ita vastarentur et inquinarentur in illo praelio, ut vix cum tanto labore, nec tamen tota liberentur atque mundentur? Sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur; certe ipsa membra ejus, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. An hoc futurum ipsa nesciebant? Ergo qualicumque parti substantiae dei vestri defuit utique praescientia. Numerate mala in summo vestro bono. An ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praevidebant? Certe vel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo vinculis a suo regno noverant alienandos.