- Tabla de Contenidos
CAPUT XIII.
Proinde prima sacramenta, quae observabantur et celebrabantur ex Lege, praenuntiativa erant Christi venturi: quae cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt; et ideo ablata, quia impleta; non enim venit solvere Legem, sed adimplere: et alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tanquam justitia fidei revelata, et in libertatem vocatis filiis Dei jugo servitutis ablato (Galat. V, 1, 13), quod duro et carni dedito populo congruebat.