- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
Verumtamen, quia visibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam impiis, sicut habuisse sanctum Baptismum etiam magum Simonem legimus (Act. VIII, 13); fiunt tales, quales Apostolus ait, Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Virtus autem pietatis est finis praecepti, id est, charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5). Unde apostolus Petrus, cum de sacramento arcae, in qua Noe domus a diluvio liberata est, loqueretur, Sic et vos, inquit, simili forma Baptisma salvos facit. Et ne sibi sufficere putarent visibile sacramentum, per quod habebant formam pietatis, et per malos mores perdite vivendo virtutem ejus abnegarent, continuo subjecit, Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21).