CAPUT XI.

Et nunc quidem ista pro suscepto negotio, ne silentio praeterirentur, quanta potuimus brevitate perstrinximus. Caeterum membratim articulatimque discussa, libros magnos multosque fecerunt , nihil aliud in eis quam Christum prophetatum ostendentes: ita fit ut omnia quae ex illa Scriptura propterea putatis non observari a Christianis, quod ea Christus solverit, propterea potius reperiantur non observari  a Christianis, quod ea Christus impleverit. Ipsa quippe talium figurarum observatio, praenuntiatio Christi fuit. Unde quid mirum est, quid absurdum, imo quid non congruum et consentaneum, si post ejus cessavit adventum, quidquid ideo fiebat, ut ejus praenuntiaret adventum? Figurae igitur rerum, quae ad hoc observabantur, ut ipsa earum observatione venturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi adventum non impletae, quia illo veniente non observantur, ut nisi jam per adventum Christi implerentur, adhuc observarentur. In nullum autem nomen religionis, seu verum, seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur: quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum, et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal