CAPUT X.

Cum quaeris, quare Christianus non observet differentiam ciborum, quae in Lege praecipitur,  si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea id non observat Christianus, quia quod illis figuris prophetabatur, jam Christus implevit, non admittens ad corpus suum quod  in sanctis suis ad vitam aeternam praedestinavit, quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. Cum quaeris, quare Christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat Deo, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis haec Christianus jam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Judaei non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea magis hoc non observat Christianus, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans Christus implevit (I Cor. V, 7). Cum quaeris, cur de carne agni Christianus Pascha non celebret, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea Christianus jam sic Pascha non celebrat, quia id quod illa figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeris, quam ob causam neomenias in Lege mandatas non celebret Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo propterea jam Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, jam Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Cum quaeris, cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata, quae in Lege praecipiuntur, non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, inde potius haec non observare Christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Cum quaeris, quid causae est ut scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si Lex a Christo adimpleta est, non soluta: respondeo, tabernaculum Dei fideles ejus esse, in quibus charitate sociatis et quodammodo compactis habitare dignatur; et ideo magis illud non observari a Christianis, quia jam Christus in Ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, implevit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal