CAPUT IX.

Proinde, cum quaeris, cur jam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo ideo jam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur, jam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur, jam Christi resurrectione adimpleta est: quod est in nostra resurrectione futurum sacramento Baptismi commendatur. Nam neque penitus auferri debuit novae vitae sacramentum, quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum: et in melius tamen idem  succedente Baptismo debuit commutari, quia jam factum est, quod nunquam factum erat, ut futurae vitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. Cum quaeris, sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit Legem solvere, sed adimplere: respondeo, Imo id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur, jam Christus implevit. In illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal