- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Prophetias autem sic adimplevit, cum in eo veritas facta est promissionum Dei . Hoc paulo ante ex Apostolo commemoravi, dicente, Quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam. Idem rursus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum (Rom. XV, 8). Quod ergo in Prophetis, sive aperte, sive per figuras, vel locutionum vel actionum promittebatur, in illo adimpletum est, qui non venit solvere Legem et Prophetas, sed adimplere. Hoc autem vos non intelligitis, quia si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur, nisi nondum venisse, quae tum illis figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si jam venit, superfluo vel fallaciter praenuntiatur. Quapropter, unde vobis videtur Christus non implesse Prophetas, quia non fiunt a Christianis quaedam quae per Prophetas, ab Hebraeis ut fierent, instituta sunt, inde potius probatur implesse. Usque adeo enim quidquid per hujusmodi figuras prophetabatur impletum est, ut jam per illas non prophetetur. Ad hoc pertinet etiam quod ipse Dominus ait, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Lex enim, quae praevaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem quae postea revelata est, gratia facta est per Jesum Christum, per quem superabundavit gratia: ac per hoc impleta est per gratiam liberantem, quae non implebatur per litteram jubentem. Item in ipsa Lege universa prophetia, quae non tantum verbis, sed etiam quarumdam actionum figuris, Salvatoris promittebat adventum, veritas facta est per Jesum Christum. Lex enim per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Ex cujus adventu jam regnum Dei coepit annuntiari: quia Lex et Prophetae usque ad Joannem; Lex ut reos faceret, qui desiderarent salutem; Prophetae, ut promitterent Salvatorem. Caeterum prophetas alios exstitisse jam in Ecclesia post ascensionem Christi, quis nesciat? De quibus Paulus dicit: Et quosdam constituit in Ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores (I Cor. XII, 28), et caetera. Non itaque de illis dictum est, Lex et Prophetae usque ad Joannem: sed de iis qui primum Christi adventum prophetaverunt; qui adventus impletus non utique adhuc posset prophetari.