CAPUT VII.

AUGUSTINUS respondit: Quia jam consentis dixisse Christum, Non veni solvere Legem vel Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17); durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire; durum etiam tibi videatur venire adversus Apostolum, dicentem, Omnia haec figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6); item dicentem de Christo, Quia non  fuit Etiam et Non, sed Etiam in illo erat: quotquot enim promissiones Dei, in illo Etiam (II Cor. I, 19, 20); id est, in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt: et sine caligine videbis, et quam Legem adimplere venerit, et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera Prophetarum, quaerens qua exeas, et non inveniens. Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam Novi Testamenti scriptura saepe testatur, quam Legem et quos Prophetas Christus non venerit solvere, sed adimplere. Ipsa est enim Lex, quae per Moysen data, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Ipsa est, inquam, Lex per Moysen data, de quo Christus ait, De me enim ille scripsit (Id. V, 46). Certe enim ipsa est Lex, quae subintravit ut abundaret delictum (Rom. V, 20): quod ad ejus reprehensionem, nihil intelligentes, in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est de qua dicitur, Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Neque enim Lex jubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum; sed superbos multum sibi tribuentes, mandati sancti et justi et boni adjectio reos etiam praevaricationis effecerat: ut eo modo humiliati, discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut jam non essent Legi  subditi per reatum, sed Legi sociati per justitiam. Idem quippe apostolus dicit: Quia priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae postea revelata est. Itaque Lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu: sed posteaquam venit fides, jam non sumus sub paedagogo (Galat. III, 23-25). Quia nos reatus Legis non obligat, jam per gratiam liberatos. Namque antequam spiritualem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera, jubens quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor III, 6). Rursus ejusdem apostoli verba sunt: Si enim data esset Lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat Legis , in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). Ecce quod est, Non veni Legem solvere, sed adimplere. Quia  lex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit, augendo peccatum, cum jubet quod implere non possunt; ipsius Legis impletur justitia per gratiam spiritus, in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde; qui venit non Legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis, in hac mortali vita difficile est omni modo implere quod in Lege scriptum est, Non concupisces (Exod. XX, 17); ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam, etiam hinc adimplens Legem; ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur , cujus capitis membra effecti sumus. Unde Joannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal