CAPUT VI.

Tu tamen quid fiduciae gerens, haec objicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus videatur esse contrarium. Si Christi non est Legem solvere et Prophetas, utique nec Christianorum. Cur ergo eadem vos solvitis? An sensim fatemini vos non esse Christianos? Quid Legi et Prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem Deum requievisse testantur (Gen. II, 2), vos omni opere profanatis, nec poenam mortis quam adversum violatores ejus statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam? Quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo Legi ac Prophetis omnibus honorato, et  maxime Abrahae post opinatam suam fidem, sinus defenditis vestros: praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Judaeorum Deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus (Gen. XVII, 9-14)? Cur et sacrificiorum legitima, quae nec Moyses ac Prophetae sub Lege, nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, vos spernitis? Cur vero et ciborum indifferentia animas polluitis vestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non venit solvere, sed adimplere? Cur et azymorum anniversale jus, et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum servare Lex et Prophetae praecipiunt, vos impiatis? Cur denique neomenias, et baptismata, et scenopegiam, ac reliqua hujusmodi Legis atque Prophetarum sacramenta carnalia, parum devitatis irrumpere, si eadem Christus minime destruxit? Quare non immerito dixerim, quia si vultis ut ratio vobis contemptus istius constet, oportet aut vos negare Christi esse discipulos, aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. Quod cum fueritis confessi, tunc et illud consequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tanquam idem dixerit, non se venisse solvere Legem, sed adimplere; aut nescio quid hoc longe aliud quam vos putatis, significasse.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal