CAPUT V.

Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labentem retinuit, ut essem hodie Christianus. Nam ego quoque, cum capitulum hoc imprudens legerem, quemadmodum tu, pene ieram in consilium Judaeus fieri. Nec immerito: etenim si Christus Legem non venit solvere, sed adimplere, adimpletio autem nunquam in vase inani dicitur, sed in semo, solus mihi videbatur Israelita posse Christianus fieri, qui refertus maxima ex parte Lege ac Prophetis, ad Christum veniret, replendus eo cujus adhuc videretur esse capacior; si tamen et ipse priora non solveret: alioquin nec circa eum adimpletio haec esset, sed exhaustio. At ego ex Gentibus veniens, incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale afferrem, quod in me de suis posset adjectionibus adimplere. Quaerens ergo quaenam esset prior illa mensura, invenio sabbata, peritomen, sacrificia, neomenias, baptismata, azymophagias, ciborum discretiones, potuum, vestimentorum, et alia, quae percurrere longum est. Arbitratus ergo sum hoc esse; nec aliud quidquam, quod se Christus non venisse solvere dixerit, sed adimplere. Nec immerito: quid enim Lex sine mandatis? Quid Prophetae sine praefatibus ? Ad haec invenio etiam amarum illic indictum maledictum adversus eos, qui non permanserint in omnibus quae scripta sunt in libro Legis illius, ut faciant ea (Deut. XXVII, 26). Et illinc ergo maledictum metuens tanquam Dei, et hinc Christum tanquam ejus filium dicentem audiens quod non venerit eadem solvere, sed adimplere; vide si quid impedire jam poterat quin factus essem judaeus. Sed huic periculo me Manichaei veneranda fides eripuit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal