- Tabla de Contenidos
CAPUT IV.
Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum objiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod Jesus dixerit, non se venisse solvere Legem; aliquantisper haesissem incertus quid ei responderem. Nec immerito: veniebat enim corpore atque animo simul Lege obsitus ac Prophetis. Nam hujusmodi, quos aio, et circumcisionem portant, et observant sabbatum, et porcina ac reliquis abstinent hujusmodi quae praecepit Lex, sub christiani quamvis nominis professione, decepti etiam ipsi, ut intelligi datur, hoc ipso capitulo quo et tu, quia Christus non ad solvendam Legem se venisse dixerit, sed ad implendam. Quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capituli hujus a me molestiam demolirer: tibi vero nequaquam congredi metuam, nullis confiso viribus, et impudentia potius lacessenti, ut facilius tentari me putem abs te, quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te videam credidisse. Nec enim quidquam eorum praeferens , quibus Lex et Prophetae non solvi videantur, sed adimpleri, me tanquam desidem objurgas ac praevaricatorem, ex hujus objectione capituli. An et tu jam de truncatorum inguinum obscoeno illo signaculo gloriaris, tanquam Judaeus aut Nazaraeus? An supercilium de observatione erigis sabbatorum? An de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? An denique de victimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Judaeorum te exsaturasse Deum exsultas? Quod si horum fecisti nihil, quid ita Christum non venisse Legem solvere, sed adimplere contendis?