CAPUT III.

Lege ergo tripartita, et tripartitis Prophetis; de quonam eorum Jesus dixerit, non satis liquet: est tamen conjicere ex consequentibus. Etenim si circumcisionem statim nominaret, et sabbata ac sacrificia et observationes Hebraicas, inque eas aliquid adimpletionis gratia protulisset; dubium non erat quin de Judaeorum Lege dixisset et Prophetis,  quia eos non solvere venerit, sed adimplere. Ubi vero horum quidem nihil memorat, sola vero recenset antiquiora praecepta, id est, Non occides, Non moechaberis, Non pejerabis; Haec autem erant antiquitus in nationibus, ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et caeteros eorum similos justos, quibus eadem illustres tradiderint Angeli temperandae in hominibus gratia feritatis: cui non videatur hoc eum de veritatis dixisse lege et ejus prophetis? Denique etiam adimpletio probatur ejus circa haec eadem quae promisit. Quid enim dicit? Audistis dictum esse antiquis, Non occides; ego autem dico vobis, ne irascamini quidem: adimpletio est. Audistis dictum esse, Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem: adimpletio est. Dictum est, Non pejerabis; ego autem dico vobis, ne juretis quidem: aeque adimpletio est. In his enim et priora roborat, et quod defuit, adjicit. Ubi vero Judaeorum quaedam visus est nominasse, illa quidem nec adimplevit, sed etiam penitus eradicavit praeceptione contrariorum. Quid enim sequitur? Audistis dictum esse, Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis, qui te percusserit in maxillam, proebe illi et alteram: hoc jam destructio est. Dictum est, inquit, Amabis amicum tuum, et oderis inimicum tuum; ego autem dico vobis, amate inimicos vestros, et pro persecutoribus vestris orate: aeque destructio est. Dictum est, Qui voluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico, quicumque uxorem suam dimiserit, excepta causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit. (Matth. V. 21-44). Haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta, idcircoque destructa: illa veterum justorum, et ob hoc adimpleta. Quod si et tibi ita intelligere placet, non ab re erit et illud dixisse Jesum, quia non venit solvere Legem, sed adimplere. Sin haec nostra tibi displicet expositio, aliam quaere: tantum ne Jesum mentitum dicere cogaris; aut te necesse sit Judaeum fieri: ne etiam nunc Legem solvere perseveres, quam ipse non solvit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal