CAPUT II.

Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat (Rom. VIII, 2). Aliud vero Gentium, quod naturale vocat: Gentes enim, inquit, naturaliter quae legis sunt faciunt; et ejusmodi legem non habentes,  ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Id. II. 14, 15). Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans Apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Id. VIII, 2). Tribus ergo existentibus legibus, et Jesu asseverante nobis quia non venit solvere Legem, sed adimplere, non parva cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intelligere. Item Prophetae, alii sunt Judaeorum, alii Gentium, alii veritatis. Sed de Judaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus, dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Ac per hoc dubitandum non est, et Gentes suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem Paulus significat, quam etiam Jesus. Et Jesus quidem, ubi dicit: Ecce mitto ad vos sapientes et Prophetas, et ex ipsis inter ficietis in singulis locis (Matth. XXIII, 34). Paulus vero cum dicit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde prophetas (I Cor. XII, 28, et Ephes. IV, 11).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal