- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Non veni solvere Legem et Prophetas, sed adimplere (Matth. V, 17). Ecce jam consentio dictum. Quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Jesus, utrumne compalpandi Judaeorum furoris causa, quia iidem sacrosancta sua ab eodem conculcari videntes indignarentur, eumque ac si impium ac malesanum, ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum: an ut nos qui ei credebamus ex Gentibus, institueret atque informaret, patienter ac morigere mandatorum subire jugum, quod cervicibus nostris Judaeorum Lex imponeret ac Prophetae. Sed hoc quidem nec teipsum putare credo, quod Jesus hoc verbum protulerit, ut nos Hebraeorum Legi addiceret ac Prophetis. Ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse quam dixi. Judaeos enim verbis semper atque operibus Christi vehementer insidiatos esse, nemo qui nesciat. Ex quibus cum iidem colligerent Legem ac Prophetas suos ab eodem solvi, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent , quia venisset Legem solvere, sed adimplere. Nec hoc ipsum mentitus est, nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominavit Legem.