CAPUT VII.

Nam sicut te Manichaeus impiam docuit perversitatem, ut ex Evangelio, quod haeresim tuam non impedit, hoc accipias; quod autem impedit, non accipias: sic nos Apostolus docuit piam provisionem, ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Unde Christiani catholici et vos inter zizania numerant, quia Dominus exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris; sed homines filios maligni, id est, imitatores diabolicae falsitatis (Matth. XIII, 39). Nec omnia temere credunt: et ideo Manichaeo caeterisque haereticis non utique credunt. Nec rationem ex hominibus damnant: sed quam vos dicitis esse rationem, errorem esse convincunt. Nec verum falsumque  judicare impium putant: ideo vestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam verissimam judicant. Nec bonum a contrario separare formidant; sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intelligunt: non gentem nescio quam tenebrarum, adversum divina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae vere ampliorem formidinem intulit deo vestro, quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius impetu capta et vastata conspiciat, velum contra se posuisse. Proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi Legis et Prophetarum praecepta non servent: quia et ex gratia Christi habent legitimam charitatem Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40); et quaecumque ibi vel rebus gestis, vel sacramentorum celebrationibus, vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia impleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec illud evangelicum capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus: quia ea ratione veritatis, quam pro meis viribus toties exposui, non aliam Legem, nec alios Prophetas, quam eos quos catholica tenet auctoritas. non venit solvere, sed adimplere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal