- Tabla de Contenidos
CAPUT XIV.
Verumtamen si antiqui justi, qui sacramentis illis intelligebant venturam praenuntiari revelationem fidei , ex qua licet adhuc operta et abscondita, munere tamen pietatis intellecta, etiam tunc ipsi vivebant; quia in hac vita nemo esse potest justus, nisi qui ex fide vivit (Rom. I, 17): si ergo antiqui justi pro illis praenuntiativis sacramentis et rerum nondum impletarum figuris, omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt, et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danielemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt (Dan. I, 8), quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus, quia escas, quibus nunc Christiani licite utuntur, attingere noluerunt (II Machab. VII), quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro Baptismo Christi, pro Eucharistia Christi, pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse Christianus, cum illa fuerint promissiones rerum complendarum, haec sint indicia completarum? Quod enim adhuc promittitur Ecclesiae, id est, corpori Christi, et in manifestatione praedicatur, et in ipso capite corporis Salvatore, id est, in ipso Mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu (I Tim. II, 5), jam utique completum est. Quid enim promittitur, nisi vita aeterna ex resurrectione a mortuis? Hoc jam completum est in illa carne, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant, eademque sperabant omnes justi et sancti etiam temporum illorum; et promissiva erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum: nunc autem revelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub Lege custodiebatur (Galat. III, 23); et quod fidelibus promittitur in judicio, jam completum est in exemplo, per eum qui Legem et Prophetas non venit solvere, sed adimplere.