CAPUT XIII.

Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus est, quia dixit, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel (Deut. XXV, 7); legant Isaiam clamantem, Haec dicit Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis (Isai. LVI, 4, 5). Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in conjugali castitate ad officium civicum  pertinebat; sive nunc, ne quisquam spiritualiter natus, putet sibi debere sufficere, nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in Israel.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal