- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari; sed eos laudat tanquam creaturam coelestem: Deum autem laudat tanquam creatorem coelestium et terrestrium; nec vult offendi Deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.
At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam maledictum vocat Moyses, qui solem adoraverit ac lunam. Si ergo, inquit, sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum restitero, maledictum hoc metuens, jubear crucifigi, in aliud ejus incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno. Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad judicium sustinet, sic et ipsa coelestia tolerant vanos adoratores suos usque ad judicium Creatoris sui . Tamen mementote Christianum regem non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed ubique jam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quae non peperit (Jerem. XVII, 11). Videte tamen quam facile respondeat veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestrae quaestionis tanquam inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero, inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita vero turbaberis: sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. At vero Christianus aedificatus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20), attendit singulas causas, et singula maledicta: videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur: devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. Hanc enim quaestionem nobis Dominus solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Tanquam diceret, Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter solvitur: sed timete maledictum spiritualis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Sic enim aufert Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo non blasphemavit Moyses dicendo, Maledictus omnis qui pendet in ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo, Mortuus est (II Cor. V, 14, 15); et, Vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6); et, De peccato damnavit peccatum (Id. VIII, 3); et, Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21); et multa hujusmodi. Vos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem Christi. Ubi apparet vestra, non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animae vestrae morte non creditis. Quam tamen mortem Christi non veram, sed simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.