CAPUT XI.

Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus ageret, Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Videte quid sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis. Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam vetuit adorari [Deut. XVII, 3], ad quorum circuitum vos per omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis (Gen. I, 16, et Psal. CXXXV, 8, 9). Falsis autem vestris laudibus sol et luna non gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua Creatori illarum non fit injuria. Fit autem cum dicitur quod partes ejus sunt, aut membra ejus, aut aliquid substantiae ipsius. Ille enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis, sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus excellunt sol et luna! cum ipse Apostolus dicat, Corpora coelestia et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia terrestrium (I Cor. XV, 40).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal