CAPUT X.

Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2). Qui enim nisi daemones, quibus est amica fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus, fallaciter  mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal