CAPUT IX.

Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit? Dixit enim, et abiit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, juste humana rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint quod Faustus objicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli unquam deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem istorum nimis abhorrentem a religione Christiana, et Pagani eis favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal