- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam quaestionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit, Apostolum non sinere aliud intelligere, quam de Christo esse praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.