- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse Moysen, cum diceret, Maledictus omnis qui in ligno pependerit; nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit. Poterat enim dicere, Maledictus omnis mortalis; aut, Maledictus omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta , quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent, Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur. Clamando ergo, Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est, Si tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo dejecit. Quam veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur (Num. XXI, 9).