CAPUT VI.

Nec ideo major invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret, Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno. Nisi enim Deus odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur, Maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam justos in cruce futuros, sed bene  praevidit haereticos veram mortem Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos, quam de longe clamat Moyses, Sine causa tergiversamini, quibus displicet  veritas mortis Christi, Maledictus omnis qui pendet in ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis, inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius Dei semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra (Rom. IV, 25), in carne suscepta ex poena nostra. Sic et semper benedictus in sua justitia, maledictus autem propter delicta nostra, in morte suscepta ex poena nostra: ac per hoc additum est, omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia separaretur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal