CAPUT V.

Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat, ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum, consequenter dicens, Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item alio loco, Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit, et praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur reprehendere Apostolum dixisse, peccatum: nam utique maledictum comes peccati est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal