- Tabla de Contenidos
CAPUT IV.
Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum. Dixerat autem Deus in paradiso, Qua die tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17): hoc est maledictum, quod pependit in ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat Apostolum dicentem, Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est (Rom. VI, 6); et intelligat quem maledictum Moyses dixerit. Ideoque securus Apostolus ait de Christo, Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13): sicut non timuit dicere, Pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Hoc est enim, mortuus est, quod maledictus: quoniam mors ipsa ex maledicto est, et maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum.