CAPUT III.

Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per manum. Dicimus enim, Prolata est manus ejus: Lecta est adversus eum manus ejus: Habeo manum tuam: Recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est; sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est . Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal