CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse, et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et quam pie dictum sit, Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23), istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi, quandoquidem maledictum ejus ad Christum istorum non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstravit (Joan. XX, 27). Quod si ita est, utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. Si ergo et illa vulnera, et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cujus ore processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim; quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius, criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit mortalitati; quomodo est detestandus qui fallaciam objicit veritati? Sed jam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal