- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM
FAUSTUS. dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus? Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et stomachus satur rejicit ingesta. Proinde et Judaei ex praeoccupatione Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum: et nos ex Christi praeventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque ex altero in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema vasa nunquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto: quibus si dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam vino, et aceto garos: non repletio vocabitur haec, sed adulterium. Haec ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus: et quia Ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta, sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei Testamenti Veteris et ejus auctoris munera, famaeque suae custos diligentissima, nisi sponsi sui non accipit litteras. Vestra sane Ecclesia usurpet Testamentum Vetus, quae ut lasciva virgo immemor pudoris, alieni viri et muneribus gaudet et litteris. Amator denique ille vester, et pudoris corruptor Hebraeorum Deus, diptychio lapideo suo, aurum vobis promittit et argentum, ventris saturitatem (Deut. VIII, 7-9), et terram Chananaeorum (Exod. XXIII, 23). Hi vos delectaverunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam immensis dotibus ejus. Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum depereatis Deo post nuptias Christi. Discite ergo jam nunc etiam falli vos, et decipi falsis promissionibus ejus. Pauper est, egens est, nec ea quidem praestare potest quae promittit: nam si suae propriae conjugi, dico autem Synagogae, nihil horum praestat quae pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia, et servienti submissius quam ancilla; vobis praestare quid poterit alienis ab se, et mandatorum suorum detrectantibus jugum superba cervice? Sed vos quidem pergite agere ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento committite, novum vinum veternosis utribus credite (Matth. IX, 16, 17), duobus maritis nulli placituri servite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec hominem: nobis soli Christo servire permittite, ejus tantum immortali dote contentis, et imitantibus Apostolum qui dicit, Sufficientia nostra ex Deo est, qui nos idoneos probavit ministros Novi Testamenti (II Cor. III, 5, 6). Hebraeorum Dei et nostra admodum diversa conditio est; quia nec ipse quae promittit implere potest, et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus blanditias ejus, Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec comparasse existimes, Paulus in nos hanc conjugalis disciplinae similitudinem prior contulit, dicens: Quae sub viro est mulier vivente viro alligata est lege viri: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur, inquit, adultera, si juncta fuerit alteri viro: quod si mortuus fuerit vir ejus, non erit adultera alii conjuncta (Rom. VII, 2, 3). Per hoc ostendens, spiritu moechari eos qui non ante repudiantes, et in mortuis quodam modo ponentes Legis auctorem, tum demum se copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Judaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex Gentilitate conversis ad Christum, Hebraeorum Deus non mortuus debet videri, sed nec natus? Sane Judaeo, si credat, Adoneus debet videri defunctus, gentili vero idolum: et unicuique quod est veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idololatriae divortia Hebraeorum quis Deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem a detriti pudoris femina discrepavit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.