- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus; et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra patientia. Faustus novo melle plenus, respuit acetum vetus, et Paulus aceto vetere plenus, effudit dimidium, quo caperet infusum mel novum; non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait apostolus Paulus, Servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, ex melle novo est. Illud autem quod sequitur, Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3); ex aceto vetere. Quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19)? Sed quid opus est eadem jam superius satis dicta repetere (Lib. 8)? Nam pannum novum et vestimentum vetus, et vinum novum et utres veteres, non duo Testamenta significare, sed duas vitas, et spes duas: ad duo vero Testamenta intelligenda illam datam esse a Domino similitudinem, Propterea omnis scriba eruditus in regno Dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52), ex his quae ante diximus, recordetur qui potuerit, vel certe recenseat qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas putaverit ut et propter felicitatem terrenam, et propter regnum coelorum Deo serviat; haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire. Quod exposuit dicens, Non potestis Deo servire et mammonae (Id. VI, 24). Vetus autem Testamentum recte intelligentibus prophetia est Novi Testamenti. Itaque et in illo primo populo sancti Patriarchae et Prophetae, qui intelligebant quod agebant, vel quod per eos agebatur, in Novo Testamento habebant istam spem salutis aeternae: ad illud enim pertinebant, quod intelligebant et diligebant; quia etsi nondum revelabatur, jam tamen figurabatur. Ad Vetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intelligebant. Sed haec jam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta sunt.