- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se jactare non dubitat: in quo adversus sanctae Ecclesiae vere casta membra quid proficit, nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio: Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3)? Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo servamus, quando legem Dei culpant nomine vetustatis, et errorem suum laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit, aut omnis novitas appetenda; cum et mandatum vetus in laude ponat apostolus Joannes (I Joan. II, 7), et profanas verborum novitates evitari jubeat apostolus Paulus (I Tim. VI, 20)? Te ergo, vera sponsa veri Christi Ecclesia catholica, alloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare cibaria conservis meis. Cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam vanitatem, jam tuorum periculo expertam, et liberatione convictam. Ille me quondam de gremio tuo error excusserat: expertus fugi quod experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc servit liberatio mea. Quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de cujus latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae, et terram factum serpens irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis: hanc sola tu habes, et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem tantum nomen ejus est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es: sed appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel tanquam ova sollicitis alis foves, vel tanquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda, virgo mater. Hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te; sed potius anathement, si quis eis evangelizaverit praeter id quod acceperunt in te (Galat. I, 9): nec relinquant verum veracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), et magnam multitudinem dulcedinis ejus, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20). Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis, in praedicatore Christi fallacis? Contemne insultationes eorum: quia bene tibi es conscia, promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est, ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna.