- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
Ista autem, quam doctrina apostolica virginem castam uni viro exhibens Christo, a fallacia serpentis qua tu corrupta es, monet ut caveat, agnoscit Deum Prophetarum, Deum verum, Deum suum: hujus ultimae pollicitationi secura credit, cujus tanta promissa completa jam tenet; nec quisquam dicit, ad praesens tempus ei confictos esse Prophetas, quos in Judaeorum codicibus asserit. Quid enim incredibilius promittebatur, quam id quod Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Et quid certius jam tenemus exhibitum? Illa certe est ultima ejus promissio, quam propheta breviter ita commemorat: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Finita quippe omni indigentia, et novissima inimica morte destructa (I Cor. XV, 26), perpetua Dei laus erit otiosorum negotium: quo jam nemo accedet, unde jam nemo discedet. Quod alibi propheta ita commemorat: Collauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion: quoniam confirmavit vectes portarum tuarum, benedixit filios tuos in te (Psal. CXLVII, 1, 2). Clausis portis nullus intrabit, nullus exibit. Quod et ipse sponsus in Evangelio dicit, fatuis virginibus, etiam pulsantibus, se non aperturum (Matth. XXV, 12). Haec Jerusalem, sancta Ecclesia, sponsa Christi, in Apocalypsi Joannis copiosius uberiusque describitur. Non credat huic propheticae promissioni virgo casta, si non jam tenet quod ei per eamdem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus: afferentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi, in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione, propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 11-18). Sed tu infelix a serpente corrupta, quando vel cogitare conaris quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? Ipsa est enim castitas mentis, ubi tu vitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam; ac sic per justum judicium Dei alienareris a ligno vitae, quod est aeterna et interna sapientia; nihilque aliud vocares putaresque veritatem atque sapientiam, nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam, et in immensum auctam, multipliciterque variatam per imagines fabulosas impudica mente convolveres. Hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. Et tamen patienter cogita eas, et revertere ad me, dicit Veritas. Revertere ad me, et mundaberis, reparaberis , si confundaris tibi, et refundaris mihi. Hoc audi, hoc dicit vera Veritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnavit, nec fallaci sanguine te redemit.