CAPUT X.

Nempe conviciata es impudentia sacrilega Deo Prophetarum, quod ipsis Judaeis sibi servientibus non exhibuerit quod promisit. Nec sane dixisti quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi convincereris aut jam exhibitum quod non intelligis, aut adhuc futurum quod non credis. Tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos novorum saeculorum super terram tenebrarum? Si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde jam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso quia esse vos videmus; prius probatura es quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes voluit. Neque enim putat turpe mendacium: aut vero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ovinis, qui Christum laudans asseverat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. At ego vos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, verum et ab Apostolo expressius. Sed videte quemadmodum: Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad perpiciendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4). Haec quemadmodum in vobis impleta sint, et luce clarius omnium qui vos noverunt oculos tangit , et supra pro tempore ostendimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal