- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae, et tibi optat bonam conversionem a fabulis ad veritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans, cum versutissimo adultero serpente remaneas. Adonai enim verbum hebraeum est, et interpretatur Dominus, eo modo quo solus Deus dicitur Dominus: sicut Latria, quod verbum graecum est, et interpretatur Servitus, non quaecumque, sed illa qua tantummodo Deo servitur: sicut Amen, interpretatur Verum, non ubicumque et quomodocumque, sed mystica religione. Quod si a te quaeratur unde tu quoque habeas; praeter hebraeas litteras, vel quae ex hebraeo sunt, non invenis. Non ergo timet Ecclesia Christi istorum nominum objectionem: intelligit, et amat; nec curat imperitum insultatorem: et quae nondum intelligit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. Objiciat ei quisque quod Emmanuel adamaverit; irridet inscitiam illius hominis, amplectitur veritatem hujus nominis. Objiciat quod amaverit Messiam; repellit exstinctum adversarium, tenet unctum magistrum. Ita te quoque cupit sanari a vanis erroribus, et aedificari super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20). Quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec attendis quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricasti in corde tuo. Itane ille non est Hippocentaurus, semiferus et semideus? Vere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. Quid autem sit, tu attende, et erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cujus astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cavere debuisti, qui veram Ecclesiam volens virginem castam exhibere Christo, Timeo, inquit, ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). Hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti, et venenatis incantationibus ejus amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. Porro si errant multae fallaciis ejus variis et multiformibus irretitae, quae tamen hanc admonitionem Apostoli veram fatentur: tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo Apostolus Christi seductam Evam atque corruptam clamat, ut ab eo virginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? Tenebravit cor tuum, qui tecum in phantasmatibus lucidorum nemorum volutatur. Quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa ejus? O ebria, non a vino (Isai. LI, 21)!