CAPUT VIII.

At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intelligit quid distet inter litteram et spiritum (II Cor. III, 6), quae duo dicuntur alio modo, Lex et gratia: et non jam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus Deo serviens (Rom. VII, 6), non est jam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit verbis Apostoli, ut intelligat quid appellet legem, sub qua nos jam non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19): et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nec ideo tamen eadem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15); et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos facit: sed proponit sibi quod putare  minus intelligentes possent, et aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 7-13). Haec ista, cui tu insultas, intelligit; quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur, Scientia inflat, charitas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat, Scimus quia omnes scientiam habemus: et tunc adjungit, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1). Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia cum charitate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu, et lex cum gratia, jam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est (Id. XV, 56), cum auget ejus noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, jam mortua legi, id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia jubet, non juvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis injuria, ne sacrilegium committat in ejus auctorem: quod tu facis in eum, quem non intelligis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce cujus auctorest, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensationem  praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17), cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri justitia legis, quae non impleta reos etiam praevarisatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et justa et bona, et alia per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum, inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona:  sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4), sive dolentibus oculis noceat, sive sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per charitatem spiritus salva facta, non justitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et, Bona est lex, si quis ea legitime utatur; et quod sequitur, Sciens hoc, quia justo lex non est posita (Id. I, 8, 9); quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa justitia.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal