- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Quomodo non sint tibi inimicae illae Tabulae, in quibus secundum praeceptum est, Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7); quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali vanitate mundandos, etiam carneis oculis verus in veritate carnis exortus est, in fallaciae vanitate posuisti? Quomodo tibi non sit adversum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum illusionibus inquieta anima ventilaris? Haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem Dei, quando capies, quando sapies, quando amabis? Immoderata es, et foeda, et contentiosa: tumuisti, evanuisti, viluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. Talis apud te fui, novi te. Quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem Dei pertinere, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia (Rom. XI, 30)? Unde hoc intelligis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent qua humanae vitae societas continetur, erroris tui detestanda perversitate nosse atque observare permitteris? In quibus mandatum primum est, Honora patrem tuum et matrem tuam: quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione, eadem atque itidem etiam ipse praecipiens (Exod. XX, 12, et Ephes. VI, 2). Tu autem doctrina daemoniaca didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligaverint, et hoc modo utique deo tuo immundas compedes imposuerint. Hinc etiam consequens praeceptum, quod est, Non maechaberis, ita violatis, ut hoc maxime in conjugio, detestemini, quod filii procreantur; ac sic Auditores vestros, dum cavent ne feminae quibus miscentur concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. Ducunt enim eas ex lege matrimonii, tabulis proclamantibus, liberorum procreandorum causa: et vestra lege, metuentes ne particulam dei sui sordibus carnis afficiant, ad explendam tantum libidinem feminis impudica conjunctione miscentur; filios autem inviti suscipiunt, propter quod solum conjugia copulanda sunt. Quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit Apostolus (I Tim. IV, 3), quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae? Quo ablato, mariti erunt turpiter amatores; meretrices, uxores; thalami, fornices; soceri, lenones. Ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est, Non occides, ex ejusdem erroris perversitate non servas. Dum enim times ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem: hic formidans homicidium falsum, illic perpetras verum . Itaque si incurras in eum famelicum qui mori possit, nisi cibum porrigendo subvenias; jam tu homicida teneberis aut lege Dei, si non dederis; aut lege Manichaei, si dederis. Quid caetera Decalogi praecepta, quomodo servabis? An a furto abstineas, ut nescio quis panem, seu quamlibet escam in suis visceribus trucidandam, devoret potius, quam tu, si possis, ei subripias, atque ad officinam ventris Electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in gravius incidat vinculum, et quo inciderat eruatur? Porro si in eodem furto comprehendaris; nonne per ipsum deum tuum, non te abstulisse jurabis? Quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis, Falsum juravi per te, sed pro te; nisi velles ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem? Ita et illud mandatum Legis, Ne falsum testimonium dicas, propter membra dei tui sic contemnes , ut ea non solum testimonio, sed et juramento falso de compedibus liberes. Jam vero quod sequitur, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 13, 16, 17), debet apud te impleri: et hoc unum video, quod nulla tui erroris necessitate violare cogaris. Sed si nefas est conjugem concupiscere alienam, considera quid sit concupiscendum se proponere alienis: et recordare deos tuos formosos et deas formosas, praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum, et illae a masculis: quibus excitatis in fruendi libidinem, et in suos amplexus inhianter aestuantibus, eruant ab eis illum deum tuum ubique compeditum, et tanta suorum turpitudine, ut solvi valeat, indigentem. Nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum Decalogi mandatum, unde potes, misera? Nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula nova, ubi post falsam victoriam falso triumpho tumescas? Quod cum modo insana vanitate desideras, et eamdem terram gentis tenebrarum summa vicinitate substantiae tuae conjungi credis, utique rem proximi concupiscis. Merito tibi est inimicum diptychium, continens tam bona mandata multum errori tuo contraria. Nam illa tria quae ad dilectionem Dei pertinent, omnino ignoras, omnino non servas: haec autem septem quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris; aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris; aut malum factum bona aliqua consuetudine horrescis; aut ipsa naturali lege, quam injuste alteri facias quod tibi ab altero fieri non vis, advertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire compellat, et dum sequeris, et dum non sequeris, sentis; cum vel hoc facis quod pati non vis, vel ideo non facis quia pati non vis.